Rosarium on line

Saturni, 27 Aprilis 2024 - Mysteria Gaudiosa - Santa Zita ( Letture di oggi )

Preces Trinitas




Gratiarum actio pro suscepto Baptismi Sacramento
O SANCTISSIMA Trinitas: Pater, Fili, et Spiritus Sancte! gratias tibi ago ex intimo corde, quod me ex christianis parentibus nasci et ad sacri baptismatis gratiam perducere voluisti. Ecce denuo spondeo et profiteor, quae ad sacrum fontem patrini nomine meo spoponderunt et professi sunt. Abrenuntio ergo Satanae et omnibus operibus eius et omnibus pompis eius. Credo in te Deum, Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae; credo in te Iesum Christum, Filium Dei unicum, Dominum nostrum; credo in te Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem. Credo in unam sanctam ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.

Confirma nunc, o Beata Trinitas, quod in sacro baptismo in me operata es, ut per hoc Sacramentum divinae naturae effectus consors, concupiscentiae corruptionem fugiam et aeternae consequar incorruptionis praemia. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Oratio ad ss. Trinitatem pro felici morte
PATER aeterne! rogo te per vitam et mortem acerbissimam dilectissimi Filii tui, per infinitam bonitatem tuam: concede mihi propitius, ut gratia tua semper vivam et moriar.

Benignissime Iesu! rogo te per amorem Patris tui, quo te semper amplexus est, per ultima verba, quibus in cruce pendens Patri spiritum tuum commendasti, suscipe spiritum meum in vitae meae fine.

Sancte Spiritus! perfectam caritatem in me accende et in illa spiritum meum conforta, dum ex hac vita emigrem.

Sanctissima Trinitas, unus Deus, miserere mei nunc et in hora mortis meae. Amen.

Gratiarum actio ad Trinitatem
O DEITAS aeterna, o aeterna Trinitas, quae per unionem divinae naturae fecisti tantum valere pretium sanguinis unigeniti Filii tui! Tu, Trinitas aeterna, es quoddam mare profundum, in quo quanto plus quaero, plus invenio; et quanto plus invenio, plus quaero te. Tu quodammodo instabiliter animam satias; quoniam in abysso tua ita satias animam, quod semper remaneat esuriens atque famelica, te, Trinitas aeterna, peroptans desideransque te videre lumen in lumine tuo.

GUSTAVI et vidi cum lumine intellectus, in lumine tuo abyssum tuam, aeterna Trinitas, atque pulchritudinem creaturae tuae: propter quod intuendo meipsam in te, vidi me fore tuam imaginem: donante videlicet mihi te, Pater aeterne, de potentia tua et de sapientia tua, quae sapientia Unigenito tuo est appropriata. Spiritus vero Sanctus, qui procedit a te Patre et Filio tuo, dedit mihi voluntatem, per quam me facit aptam ad amandum.

NAM tu, Trinitas aeterna, factor es, et ego factura: unde cognovi, te illuminante, in recreatione quam me fecisti per sanguinem unigeniti Filii tui, quod amore captus es de pulchritudine facturae tuae.

O abyssus, o Trinitas aeterna, O Deitas, o mare profundum: et quid maius mihi dare poteras quam teipsum? Tu es ignis qui semper ardes et non consumeris; tu es qui consumis calore tuo quemcumque proprium amorem animae. Tu es iterum ignis qui tollis omnem frigiditatem, et illuminas mentes lumine tuo, quo lumine fecisti me cognoscere veritatem tuam.

IN huius luminis speculo cognosco te summum bonum, bonum super omne bonum, bonum felix, bonum incomprehensibile, bonum inaestimabile, pulchritudinem super omnem pulchritudinem, sapientiam super omnem sapientiam: quia tu es ipsa sapientia, tu cibus angelorum qui igne caritatis te dedisti hominibus.

TU vestimentum cooperiens nuditatem meam, pascis nos famelicos tua dulcedine, qua dulcis es absque ulla amaritudine. O Trinitas aeterna

Gloria
GLORIA in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

LAUDAMUS te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.

DOMINE Fili unigenite, Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.

QUONIAM tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen

In te credo
IN te credo, in te spero, te amo, te adoro, beata Trinitas unus Deus, miserere mei nunc et in hora mortis meae et salva me. Amen.

Omnipotentia Patris
OMNIPOTENTIA Patris, adiuva fragilitatem meam et e profundo miseriae eripe me. Sapientia Filii, dirige cogitationes, verba et actiones meas omnes. Amor Spiritus Sancti, esto cunctarum animae meae operationum principium, quo iugiter sint divino beneplacito conformes. Amen.

Pietate tua
PIETATE tua, quaesumus, Domine, nostrorum solve vincula peccatorum, et intercedente beata semperque Virgine Dei Genetrice Maria cum beato Ioseph ac beatis Apostolis tuis Petro et Paulo et omnibus Sanctis, nos famulos tuos et loca nostra in omni sanctitate custodi; omnes consanguinitate, affinitate ac familiaritate nobis coniunctos a vitiis purga, virtutibus illustra; pacem et salutem nobis tribue; hostes visibiles et invisibiles remove; carnalia desideria repelle: aerem salubrem indulge; amicis et inimicis nostris caritatem largire; Urbem tuam custodi; Pontificem nostrum N. conserva; omnes Praelatos, Principes cunctumque populum christianum ab omni adversitate defende. Benedictio tua sit super nos semper, et omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam concede. Amen.

Sanctus
SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.