Rosarium on line

Saturni, 20 Aprilis 2024 - Mysteria Gaudiosa - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi )

Preces Deus Pater




Oratio Dominica
PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Conversi ad Dominum Deum
CONVERSI ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus: precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat per Iesum Christum Filium eius. Amen.

Deus meus, credo in te
DEUS meus, credo in te, spero in te, amo te super omnia ex tota anima mea, ex toto corde meo, ex totis viribus meis; amo te quia es infinite bonus et dignus qui ameris; et quia amo te, me paenitet ex toto corde te offendisse: miserere mihi peccatori. Amen.

Deus, qui fidei sacramenta
DEUS, qui fidei sacramenta, in Unigeniti tui gloriosa Transfiguratione, patrum testimonio roborasti, et adoptionem filiorum perfectam, voce delapsa in nube lucida, mirabiliter praesignasti; concede propitius, ut ipsius Regis gloriae nos coheredes efficias et eiusdem gloriae tribuas esse consortes. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Domine Deus Omnipotens Rex Regum
DOMINE Deus Omnipotens, Rex regum et Dominus dominantium, in cuius manu omnis victoria consistit et omne bellum conteritur, concede mihi ut tua manus cor meum corroboret ut in virtute tua in manibus viribusque meis bene pugnare viriliterque agere valeam ut inimici mei in conspectu meo cadent et corruant sicut corruit Golias ante faciem pueri tui David, et sicut populus Pharaonis coram Moysi in mare rubro, et sicut Philistini coram populo Israel cecidi1 sunt, et Amalech coram Moysi et Chananei coram Iesu corruerunt, sic cadant inimici mei sub pedibus meis, et per viam unam conveniant adversum me et per septem fugiant a me; et conteret Deus arma eorum et confringet framea eorum, et liquescent in conspectu meo sicut cera a facie ignis ut sciant omnes populi terrae quia invocatum est nomen Domini nostri Iesu Christi super me et magnificetur nomen tuum Domine, in adversariis meis, Domine Deus Israel.

Domine sancte, Pater omnipotens
DOMINE sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, propter tuam largitatem et Filii tui, qui pro me sustinuit passionem et mortem, et Matris eius excellentissimam sanctitatem, atque omnium Sanctorum merita, concede mihi peccatori, et omni tuo beneficio indigno, ut te solum diligam, tuum amorem semper sitiam, beneficium passionis continuo in corde habeam, meam miseriam recognoscam, et ab omnibus conculcari et contemni cupiam; nihil me contristet nisi culpa. Amen.

Pietate tua
PIETATE tua, quaesumus, Domine, nostrorum solve vincula peccatorum, et intercedente beata semperque Virgine Dei Genetrice Maria cum beato Ioseph ac beatis Apostolis tuis Petro et Paulo et omnibus Sanctis, nos famulos tuos et loca nostra in omni sanctitate custodi; omnes consanguinitate, affinitate ac familiaritate nobis coniunctos a vitiis purga, virtutibus illustra; pacem et salutem nobis tribue; hostes visibiles et invisibiles remove; carnalia desideria repelle: aerem salubrem indulge; amicis et inimicis nostris caritatem largire; Urbem tuam custodi; Pontificem nostrum N. conserva; omnes Praelatos, Principes cunctumque populum christianum ab omni adversitate defende. Benedictio tua sit super nos semper, et omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam concede. Amen.

Sanctus
SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.