Rosarium on line

Martis, 23 Aprilis 2024 - Mysteria Dolorosa - San Giorgio ( Letture di oggi )

Preces Deus Filius




Adoramus te
ADORAMUS te, sanctissime Domine Iesu Christe, hic et ad omnes Ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi; quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum. Amen.

Domine Iesu
PER vagitus Tui in praesepio pro me nascentis, PER lacrimas Tui in cruce pro me morientis, PER amorem Tui in tabernaculo pro me viventis, miserere mei et salva me.

Aufer a me cor lapideum
AUFER a me, Domine, cor lapideum, aufer cor coagulatum, aufer cor incircumcisum; da mihi cor novum, cor carneum, cor mundum! Tu cordis mundator et mundi cordis amator, posside cor meum et inhabita, continens et implens, superior summo meo et interior intimo meo! Tu forma pulchritudinis et signaculum sanctitatis, signa cor meum in imagine tua: signa cor meum sub misericordia tua, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Amen.

Domine Iesu, noverim me
DOMINE Iesu, noverim me, noverim te,
Nec aliquid cupiam nisi te.
Oderim me et amem te.
Omnia agam propter te.


Humiliem me, exaltem te.
Nihil cogitem nisi te.
Mortificem me et vivam in te.
Quaecumque eveniant accipiam a te.


Persequar me, sequar te,
Semperque optem sequi te.
Fugiam me, confugiam ad te,
Ut merear defendi a te.


Timeam mihi, timeam te,
Et sim inter electos a te.
Diffidam mihi, fidam in te.
Oboedire velim propter te.


Ad nihil afficiar nisi ad te,
Et pauper sim propter te.
Aspice me, ut diligam te.
Voca me, ut videam te,
Et in aeternum fruar te.
Amen.


Iesu dulcissime, Redemptor
IESU dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ante conspectum tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere nunquam; te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Iesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos.

Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum qui te reliquerunt; fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant.

Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor.

Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula! Amen.

Oratio Sancti Genesii
NON est Rex praeter eum quem vidi; et adoro et colo eum; et pro eius cultura si milies occidar, ipsius ero ut coepi; Christum mihi de ore, Christum mihi de corde auferre tormenta non potuerunt. Valde enim paeniteo me errasse, quod ante nomen sanctum tuum in hominibus sanctis exhorrui, et satis tardius ad adorandum verum regem superbus miles accessi. Amen.

Tu es, Deus, omnia nostra
UTINAM me illuc dignares adsciscere ad illum fontem, Deus misericors, pie Domine, ut ibi et ego cum sitientibus tuis vivam undam vivi fontis aquae vivae biberem, cuius nimia dulcedine delectatus sursum semper ei haererem et dicerem: Quam dulcis est fons aquae vivae, cuius non deficit aqua saliens in vitam aeternam!.

O DOMINE, tu es ipse iste fons, semper et semper desiderandus, semper licet et semper hauriendus. Nobis semper da, Domine, Christe, hanc aquam, ut sit in nobis quoque fons aquae vitae et salientis in vitam aeternam. Magna quidem posco, quis nesciat? Sed tu, rex gloriae, magna donare nosti et magna promisisti; nihil te maius, et te nobis donasti, te pro nobis dedisti.

UNDE te rogamus, ut sciamus quod amamus, quia nihil aliud praeter te nobis dari postulamus; tu es enim omnia nostra, vita nostra, lux nostra, salus nostra, cibus noster, potus noster, Deus noster. Inspira corda nostra, rogo, Iesu noster, illa tui Spiritus aura, et vulnera nostras tua caritate animas, ut possit uniuscuiusque nostrum anima in veritate dicere: Indica mihi quem dilexit anima mea, quoniam vulnera caritate ego sum.

OPTO illa vulnera in me sint, Domine. Beata talis anima, quae caritate sic vulneratur; talis fontem quaerit, talis bibit, semper tamen sitit bibendo, semper haurit desiderando, quae semper bibit sitiendo; sic semper quaerit amando, quae sanatur vulnerando; quo salutari vulnere animae nostrae interiora Deus et Dominus noster Iesus Christus, pius ille salutarisque medicus, vulnerare dignetur, cui cum Patre et cum Spiritu Sancto unitas est in saecula saeculorum. Amen.

Sanctus
SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.